Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Post electionem pro indempnitate ecclesiae licet electo iuramentum prestare.

Artaldus Arelatensis episcopus, Narbonensis ecclesiae
suffraganeus, Romam consecrandus ad dominum Papam
Urbanum uenit; suus quippe archiepiscopus eum consecrare
nolebat, quoniam post electionem suam propter bona ecclesiae
conseruanda canonicis iurauit. Consecratus itaque
est a domino Papa Urbano, ante purgatus huiusmodi iuramento:
"De iuramento, quod canonicis feci nostrae ecclesiae
post electionem, nullam conuentionem ante ut eligerer
feci. Narbonensis uero archiepiscopus nullius preter id
criminis causa consecrationem nostram omisit, me
sciente, neque michi criminis conscius sum, propter quod a
sacerdotio me repellat."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

599/600
Gehe zu Spalte: