Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Qui in episcopum eligitur de rebus ecclesiasticis aliquam securitatem nulli facit.

Talia quidem iamdudum ad fratrem et coepiscopum
nostrum Eucarpum de uisitatione Catinensis ecclesiae scripta
direximus, ut in eis iudicium nostrum potuissetis agnoscere.
Verumtamen, quia quosdam ibi non sana intentione, sed
prauis studiis dissensiones suscitare uestra etiam relatione
cognouimus, qui scientes se ad episcopatum nec etate, nec
scientia, nec uitae meritis posse perduci, ad hoc tantummodo
inquietare ecclesiam uolunt, ut sibi de his, que ex
ipsa presumpta sunt, inpunitatem futurus promittat episcopus,
et fiat rapinae securitas, episcopatus ambicio: hec
etiam uos duximus conmonendos, ut decretum in Elpidium
diaconum factum, et subscriptum ab omnibus,
quos uestra relatio designauit, ad nos cum predicti uisitatoris


epistola, et cum eodem diacono maturetis Deo propitiante
perducere. Et post pauca: Cum hic filius noster, uir
magnificus, Leo pretor uenisset, retulit nobis de singulis,
que illic mota sunt, et quomodo prope uota totius ciuitatis
in Elpidio diacone concordarent. Unde, quia de memorati
uiri testimonio dubitare omnino non possumus, idcirco,
Elpidium sicut dictum est, diaconem ad nos facite properare,
nec expectetis ulterius, ut ammonitio ad eum debeat
nostra destinari. Quem tamen per uestram dilectionem
presenti iussione specialiter ammonemus, ne cui se
aliquid dare uel daturum esse promittat, sed neque de ecclesiasticis
preteritis causis aliquam securitatem cuiquam
facere audeat siue promittere, aut quasi factus episcopus
ea, que direpta sunt, permanere libere patiatur, sciens
quod si tale aliquid fecerit uel fecit, nec a nobis omni
permittitur ipsa ualere promissio, et cum iudicii nostri,
quod de ipso habuimus, dampno pastoralis consecrationis
ordinem promereri non poterit.
Gratian. De secundo uero casu in gestis Urbani II.
legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

597/598
Gehe zu Spalte: