Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIII. Qui clericos suos non corrigit populum corrigere non ualet.

Item Ambrosius in increpatione ad populum. [serm. 83.]
Quid autem ego uos arguo, cum possitis uno sermone
me conuincere? conuincor enim, cum in hac parte clericos
uobis magis uideo negligentes. Quomodo enim possum
corrigere filios, cum fratres emendare non possim? aut qua
fiducia succenseam laicis, cum a consortibus pudoris uerecundia
conticescam? Ego autem, fratres, non de omnibus
loquor, sunt certe qui deuoti sunt, sunt et alii negligentes.
Ego autem neminem nomino: conscientia sua
unumquemque conueniat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

597/598