Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem episcopo successorem sibi instituere
liceat, ex uerbis Zachariae Papae conicitur, quibus Maguntino


archiepiscopo permisit adiutorem sibi statuere, qui ei defuncto in
plenitudinem succederet potestatis. §. 1. Item ex uerbis Symachi
Papae dicentis: "Si transitus Papae inopinatus euenerit, ut de
sui electione successoris non possit ante decernere" apparet,
quod episcopi successores sibi instituere possunt. §. 2. Item
exemplo B. Petri illud idem probatur, qui B. Clementem sibi successorem
instituit.
Unde Iohannes III. scribit Episcopis Germaniae et Galliae:
[epistola unica, c. 2.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >