Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XV.

GRATIANUS.
Clericus quidam crimine carnis lapsus esse perhibetur
ante, quam sacerdotalem benedictionem consequeretur. Postquam
uero sacerdotium adeptus est, in furorem uersus quendam
interfecit. Recuperata uero sanitate apud episcopum accusatur
ab ea, cum qua lapsus esse dicitur. Episcopus autem die dominico
causam examinat. Sacerdos inficiatur crimen sibi illatum;
quorundam clericorum sibi patrocinia querit; illi uero non
sine precio sibi patrocinantur; tandem episcopus questionibus confessionem
extorquet; demum solus et absque sinodali audientia
illum sententia ferit. (Qu. I.) Queritur autem, an ea, que mente
alienata fiunt, sint inputanda? (Qu. II.) Secundo, an pro inpensis
patrociniis liceat clericis munera exigere? (Qu. III.) Tertio,
an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? (Qu. IV.)
Quarto, an die dominico eius causa sit uentilanda? (Qu. V.)
Quinto, an sibi neganti purgatio sit deferenda? (Qu. VI.) Sexto,
an eius confessio cruciatibus sit extorquenda? (Qu. VII.) Septimo,
an absque sinodali audientia episcopus ualeat sacerdotem
dampnare? (Qu. VIII.) Octauo, si sponte confessus aut ab aliis
conuictus fuerit, quod ante ordinationem peccauerit, an suscepti
ordinis offitium sibi exequi liceat?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Non sunt peccata uolentium, nisi nescientium.

[C. II.]

[C. III.]

C. IV. Non propter culpam, sed propter memoriam facti pecus occiditur, ad quod mulier accedit.

C. V. Culpa non necessitate, sed uoluntate reum constringit.

C. VI. Reus uoluntate, non necessitate constringitur.

C. VII. Veniam habent que ignorantes ebrii conmittunt.

C. VIII. Inobedientia uel concupiscentia non habet culpam in corpore non consentientis.

C. IX. Loth non de incestu, sed de ebrietate culpatur.

C. X. Nemo trahitur ad culpam, nisi ductus propria uoluntate.

C. XI. Minister Dei est qui inuitus homicidium facit.

C. XII. In se reuersus penitenciam agat qui insaniens aliquem occiderit.

C. XIII. Innocens est qui non iratus, sed propter disciplinam aliquem casu perimit.

QUESTIO II.

C. I. Pro patrociniis inpensis clericus munera exigere non debet.

QUESTIO III.

[C. I.]

[C. II.]

[C. III.]

C. IV. Lesae maiestatis, et publicorum iudiciorum, et symoniae accusatio equaliter proponatur.

C. V. Rei professio aduersus quemlibet admitti non debet.

QUESTIO IV.

C. I Ministri ecclesiae die dominico causas uentilare non debent.

C. II. Sollempnibus diebus et ieiuniorum legitimorum secularia placita non agantur.

C. III. De eodem.

QUESTIO V.

C. I. Diaconus, si de crimine conuinci non poterit, apud episcopum se ipsum secreto purificet.

C. II. Non est spoliandus presbiter uel diaconus, nisi sponte confessus aut legitime conuictus fuerit.

QUESTIO VI.

C. I. Ministrorum confessio non sit extorta, sed spontanea.

C. II. Auctoritas apostolica penitus illicita in irritum deducit iuramenta.

C. III. Pontificalis auctoritas a iuramento fidelitatis nonnullos absoluit.

C. IV. Excommunicati uinculo fidelitatis non tenentur obnoxii.

C. V. Ante, quam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus seruare cogitur.

QUESTIO VII.

C. I. Sine concilii examine presbiter uel diaconus non deiciatur.

C. II. Causas clericorum episcopus non nisi cum senioribus ecclesiae audiat.

C. III. A quot episcopis presbiteri uel diaconi sunt audiendi.

C. IV. De eodem.

C. V. De eodem.

C. VI. Absque clericorum presentia episcopus nullius causam audiat.

C. VII. Nisi in sinodo canonice uocati sacerdotes dampnari non possunt.

QUESTIO VIII.

C. I. Presbiter, qui confitetur, se ante ordinationem corporaliter lapsum, postea non offerat.

C. II. Deseruientes altario si carnis fragilitate deliquerint, episcopi arbitrio subiacebunt.

C. III. Ex ministris ecclesiae geniti in seruitutem eiusdem deuocentur.

C. IV. Qui confitetur se ante ordinationem peccasse non sacrificet; conuictus autem deponatur.

C. V. De manu sacerdotis, qui ab ecclesia tolleratur, licite sacramenta sumuntur.

Spalten:

743/744 - 761/762
Gehe zu Spalte: