C. III. Ex ministris ecclesiae geniti in seruitutem eiusdem deuocentur.
Item ex Concilio Tolletano IX. [c. 10.]Cum multae super innocentiam ordinis clericorum
hactenus emanauerint sententiae Patrum, et nullatenus ipsorum
formari quiuerit correctio morum, usque adeo sententiam
iudicantium protraxere conmissa culparum, ut non
tantum ferretur ultio in actores scelerum, uerum
etiam in progeniem dampnatorum. Ideoque quilibet
ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps uel ex ancillae
uel ex ingenuae detestando conubio in honore constituti
filios procreauerint, illi quidem, ex quibus geniti probabuntur,
canonica censura dampnentur; proles autem,
aliena pollutione nata, non solum hereditatem numquam
accipiet, sed etiam in seruitute eius ecclesiae, de cuius
sacerdotis uel ministri ignominia nati sunt, iure perhenni
manebunt.