Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Deseruientes altario si carnis fragilitate deliquerint, episcopi arbitrio subiacebunt.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 5.]
Hii, qui altario Dei deseruiunt, si subito in flenda
fragilitate carnis corruerint, et Deo respiciente digne penituerint,
ita ut mortificato corpore cordis contriti Deo sacrificium
offerant, maneat in potestate pontificis uel ueraciter
afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiore
tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic
offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora
offitia ulterius promoueri. Quod si iterato uelut canes ad
uomitum reuersi fuerint, non solum dignitate offitii careant,
sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu, non
percipiant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

759/760
Gehe zu Spalte: