Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. III.]

"Firmissime tene et nullatenus dubites, exceptis illis, qui pro
nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum
uitam eternam, qui non hic a malis suis fuerit per penitenciam
fidemque conuersus, et per sacramentum fidei et penitenciae,
id est per baptismum, liberatus; et maioribus quidem


necessarium esse et penitenciam de malis suis agere et fidem
catholicam secundum regulam ueritatis tenere, et sacramentum
baptismatis accipere: paruulis uero, qui necdum propria
uoluntate credere, nec penitenciam pro peccato, quod originaliter
trahunt, agere possunt, sacramentum fidei, quod est sanctum
baptisma, quamdiu rationis eorum etas capax esse non potest,
sufficere ad salutem."
[Gratian.] Ex eo autem, quod in fine huius auctoritatis dicitur:
"Quamdiu scilicet rationis eorum etas capax esse non potest,"
euidenter datur intelligi, nulli post baptismum peccata
inputari, siue sit adultus siue inpubes, nisi rationis sit capax.
Unde etiam de brutis animalibus eadem ratio ab Augustino in
eodem libro [c. 3.] redditur, quare sua facta eis non inputentur:
"Animalia, inquit, enim seculi presentis cursum aut ornatum
secundum creatoris incomprehensibilem uoluntatem peragunt,
que de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationabilia
non sunt. Numquid enim de bubus cura est Deo? Homines
uero, quia rationales sunt facti, et de se, et de omnibus
rebus, quas in usum uitae presentis acceperunt, rationem reddituri
sunt Deo et pro suorum actuum qualitate recipient aut
penam aut gloriam." Sacrae tamen legis auctoritate animalia
iubentur interfici, non propter conscientiam peccati, sed quia refricant
memoriam facti.
Unde Augustinus super Leuiticum: [ad. c. 20.
quaest. 74.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

745/746
Gehe zu Spalte: