Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. II.]

Digestorum titulo de iniuriis. [I. 3.]
Illud relatum pereque est, eos, qui iniuriam pati possunt,
et facere posse. Sane sunt quidam, qui facere non
possunt, utputa furiosus, et inpubes, qui doli capax non est.
Namque hi pati iniuriam solent, non facere. Cum enim iniuria
ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere,
hos, siue pulsent siue conuicium dicant, iniuriam fecisse non
uideri. Itaque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest;
facere uero nemo, nisi qui scit se iniuriam facere,
etiam si nesciat cui faciat. Quare si quis per iocum
percutiat, aut dum certat, iniuriarum non tenetur. Si quis
liberum hominem ceciderit, dum putat seruum suum, in ea
causa est, ne iniuriarum teneatur.
Gratian. Ut itaque, ex premissis apparet, siue ex uoluntate
siue ex infirmitate peccata procedant, palam est illa inputari.
Sed carnis infirmitas dupliciter intelligitur. Est enim
languor naturae, qui carnis concupiscentia appellatur, que uerius
animae infirmitas dici potest, sed ideo carnis infirmitas dicitur,
quia accidit animae ex coniunctae carnis corruptione. Porro
alia est infirmitas, que proprie carnis dicitur, qua (elementorum
seu humorum concordia turbata) caro ipsa afficitur, et tandem
dissoluitur. §. 1. Similiter animi infirmitas duplex est: una,
que uicium appellatur, qua anima a Deo separatur, ut est ira,
odium, et alia huiusmodi; alia infirmitas animae, que, cum
ipsa non sit peccatum, est tamen pena, et causa peccati, ut est
obliuio et ignorantia. Furor autem, cum non sit peccatum, est
tamen pena peccati, ut febris et ceterae passiones, quas proprie
carnis dicimus esse, quarum motus, id est ea, que illis perturbantibus
fiunt, nulli inputantur ad penam. §. 2. Sed obicitur de
Lamech, qui, cum cecus esset, Cain interfecit, nec eum excusauit
cecitatis infirmitas. Unde dictum est: "Septuplum ultio dabitur
de Cain; de Lamech septuagies septies." Sed cecitas
ignorantiae similis est. §. 3. Ex utraque enim quedam fiunt, que
inputantur, quedam uero que minime. Cecus namque, si debitum
suae uxori se credens reddere alienam polluit, non est reus
adulterii. Si autem ludo, uel exercitatione uirium, uel uenatione
iaculum mittens aliquem perimat, quia ab eo hoc penitus debet
esse alienum, homicidii reus habetur. Mens uero alienata furore,
cum sui conpos non sit, eorum, que admittit, reatum non contrahit,
quia facultatem deliberandi non habuit. Unde pupillo et
furioso in maleficiis subuenitur, ut non eis inputentur ad penam
que ex mentis deliberatione non processerunt. Quod non
solum humanis, sed etiam diuinis legibus noscitur adprobatum.
Ait enim Augustinus de paruulis: [in lib. de fide ad
Petrum Diaconum, cap. 30.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

745/746
Gehe zu Spalte: