Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Non sunt peccata uolentium, nisi nescientium.

Idem in libro [IV.] questionum. [qu. 24.
ad c. 15. Numerorum]
Merito queritur, que sunt peccata nolentium?
utrum que a nescientibus conmittuntur, an etiam possit
recte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur?
Nam et hoc contra uoluntatem dici solet; sed utique
uult propter quod facit; tamquam si periurare nolit,
et facit cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit,
mortem minetur. Vult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo
non per se ipsum appetit, ut falsum iuret, sed ut falsum
iurando uiuat. Quod si ita est, nescio, utrum possint ista
dici peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Nam
si diligenter inspiciatur, forte ipsum peccare nemo uelit,
sed propter aliud quod uult peccat. Omnes quippe
homines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere.
Usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc


ipsum, sed propter illud, quod ex eo consequitur. Hec si
ita se habent, non sunt peccata nolentium, nisi nescientium,
que discernuntur a peccatis uolentium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

745/746
Gehe zu Spalte: