Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ea, que alienata mente fiunt, non
sint inputanda, facile uidetur posse probari. Peccata namque
alia penes uoluntatem animi, alia circa naturae infirmitatem
uidentur consistere. Est autem uoluntas, ut Augustinus ait in
libro 1. retractationum, [cap. 15.] animi motus ad aliquid uel non


imitandum, uel adipiscendum. Quod propterea dictum est, ut
hac diffinitione uolens a nolente discerneretur. §. 1. Ex uoluntate
itaque peccata procedunt, que libero mentis arbitrio et delinquendi
proposito conmittuntur. §. 2. Porro infirmitas alia
est animi, alia carnis. Infirmitas animi est ignorantia; carnis
infirmitas est concupiscentia. Ex utraque autem infirmitate que
procedunt inputantur ad penam. Unde de quibusdam ignorantibus
dictum est: "Si quis ignorat, ignorabitur." Tales erant
illi, de quibus Christus ait apostolis: "Extra sinagogam facient
uos, quia arbitrabuntur obsequium se prestare Deo." De eisdem
etiam Apostolus scribit in epistola ad Romanos: "Testimonium
illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum
scientiam." Nullum tamen eorum in sua perfidia perseuerantem
hec ignorantia excusat. Ex carnis infirmitate procedunt que
naturae languore fiunt, que, nisi inputarentur ad penam, nequaquam
Apostolus lege carnis grauatus diceret: "Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? etc." Siue ergo
penes uoluntatem, siue penes infirmitatem peccata consistant,
semper inputantur ad penam. §. 3. Cui sententiae illud Augustini
de uera religione [C. 14.] contrarium esse uidetur: "Usque
adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nisi sit uoluntarium
nullo modo sit peccatum, et hoc quidem adeo manifestum est, ut
nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat."
Quare aut negandum est peccatum conmitti, aut fatendum est
cum uoluntate conmitti. §. 4. Sed hoc non generaliter de omnibus
peccatis intelligendum esse, idem Augustinus in 1. libro
retractionum [cap. 13.] ostendit, dicens: "Usque adeo peccatum
uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit
uoluntarium. §. 5. Potest uideri falsa hec diffinitio; sed si diligenter
excutiatur, inuenitur uerissima. Peccatum illud
quippe cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod
etiam pena peccati. Quamuis et illa, que non inmerito
non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus, uel
coactis perpetrantur, non omnino possint non uoluntaria
dici." Idem in eodem: [libro c. 15.] "Diffinitio peccati quam
diximus: Peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quod
iustitia uetat unde liberum est abstinere, propterea uerum
est, quia id diffinitum est, quod tantummodo peccatum est, non
quod etiam pena peccati."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >