Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Minister Dei est qui inuitus homicidium facit.

Idem de paradiso in libro.
Nec is, qui inuitus fecerit aliquod homicidium, extra
ministerium est. Siquidem lex ait de eo: "Quia Deus
dedit eum in manus eius." Manus ergo eius instrumenti
modo diuinae ultioni ministerium prebuerunt. Leuita
igitur minister remissionis est. Percussor autem, qui
non ex dispositione, sed preter uoluntatem fecerit homicidium,
diuinae minister est ultionis. §. 1. Illud quoque
specta, quia, cum interficitur inpius, Christus infunditur,
et, ubi abhominatio aboletur, sanctificatio consecratur, quia
Dominus dixit: "In ea die, qua interfecero omne
Israel." Quod non refertur ad unum diem afflictionis
Egypti, sed ad omne tempus.
Gratian. Cum itaque qui inuitus hominem interfecerit minister
Dei sit, cum innocentem furore perimens morti nequaquam
obnoxius sit, cum subito dementes eorum, que faciunt, reatum
minime gestent, patet hunc sacerdotem homicidii reum non esse,
unde nec sacerdotio priuari debet.
§. 1. Obicitur autem illud, quod inuenitur in penitenciali
Theodori:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

749/750
Gehe zu Spalte: