Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Reus uoluntate, non necessitate constringitur.

Item Ambrosius in Exameron, in tractatu primi diei.
Illa cauenda sunt, que ex nostra uoluntate prodeunt delicta
iuuentutis et irrationabiles corporis passiones. Quorum


igitur nos sumus domini, eorum principia extrinsecus
non requiramus, nec deriuemus in alios, sed agnoscamus
ea, que proprie nostra sunt. Quod possumus
non facere, si uolumus, huius electionem mali potius nobis
debemus ascribere quam aliis. Ideo etiam in iudiciis istiusmodi
uoluntarios reos, non necessitate conpulsos
culpa constringit, pena condempnat. Neque enim, si
per furorem aliquis innocentem perimat, obnoxius morti
est, quin etiam ipsius legis diuinae oraculo, si quis per
inprudentiam intulerit necem, accipit inpunitatis spem,
refugii facultatem, ut possit euadere. Hoc igitur de eo,
quod proprie malum uidetur, dictum sit. Mala enim non
sunt, que nec crimine mentem inplicant, nec conscientiam
ligant. Unde paupertatem et ignobilitatem,
egritudinem, mortem, nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum
sorte numerauerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

747/748
Gehe zu Spalte: