Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Innocens est qui non iratus, sed propter disciplinam aliquem casu perimit.

Si quis non iratus, sed propter disciplinam palmam
alicui dederit, et casu occiderit, sicut fieri solet, quantum
ad gratiam, innocens est, quia uoluntatem, non opus
requirit. Quantum autem ad legem, reus est, quia opera
querit. §. 1. Item si in persecutione uirgo fuerit obpressa,
repellitur lege, quia opus inspicit, non uoluntatem;
in gratia autem quasi uirgo suscipitur, quia non opera
querit, sed uoluntatem.
Gratian. Sicut ergo qui propter disciplinam casu homicidium
facit, quantum ad legem, reus est, quantum ad gratiam, innocens,
sic iste sacerdos, qui furore homicidium fecit, quantum
ad culpam, innocens est, quantum ad suscepti muneris executionem,
reus probatur. §. 1. His ita respondetur: Non omnia,
que ordinandum inpediunt, ordinatum deiciunt; non enim potest
ad sacerdotium prouehi qui aliquando insaniuit. Verumtamen,
si post sacerdotium furere ceperit, non ideo sacerdotio carebit,


nisi forte numquam ad sanae mentis offitium illum redire contingat.
Sicut de quodam episcopo Gregorius scribit in
registro ad Eleuterium Episcopum: "Quamuis triste sit nobis
etc." ut supra: "Longa inualetudine grauatus episcopus".

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

749/750
Gehe zu Spalte: