Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Diaconus, si de crimine conuinci non poterit, apud episcopum se ipsum secreto purificet.

De crimine sibi illato diaconus tuus uerissime fatebatur
se inmunem. Verumtamen si suspicio habetur, et
accusatores ydonei reperiuntur, et testes, quales sacri
canones sanciunt, accito tecum certo episcoporum numero
ueniant accusatores, uocetur et ipse Aldericus diaconus, et,
si negauerit, uentiletur causa canonice, et, si uel sponte confessus,
uel legitimis testibus fuerit approbatus, canonica
feriatur sententia. Quod si nec sponte confitetur, nec


accusatores et testes legitimi reperti fuerint, et mala fama
crebrescit, non publico examine, sed coram te, et aliquantis
reuerentissimis presbiteris et diaconibus tuae ecclesiae
secreto iuramento se purificet. Et deinceps boni
testimonii eum annuncia, et conpesce et conmone ecclesiae
tuae filios, ne sacerdotem Dei ulterius infamare presumant,
timentes, quod Cam maledictus est, qui uerenda
patris derisit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

753/754
Gehe zu Spalte: