Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Non est spoliandus presbiter uel diaconus, nisi sponte confessus aut legitime conuictus fuerit.

Item Nicolaus Salomoni Constantiensi Episcopo.
Presbiter aut diaconus, quem asseris crimina nolle
publice confiteri, sed uelle cum sacramento defendere se,
et si tamen notum sit episcopo esse scelus ipsius perpetratum,
non potest per aliquam penitenciam sacerdotali
uel diaconali offitio potiri. Sed mirandum, si ipse confessus
non fuerit, quomodo notum possit esse episcopo scelus
ab ipso perpetratum, nisi accusatore forte ydoneo per
testes ydoneos approbante. Unde si examinante episcopo
causam presbiteri uel diaconi non fuerit per testium approbationem
presbiter uel diaconus forte conuictus, non
est scelus episcopo legitime manifestum, nisi sua sponte
ipsum confiteatur. Quod nisi fecerit, interim non uidemus
suo debere presbiterum uel diaconum offitio priuari. Sola
ergo spontanea confessio, et canonicus numerus, uel
qualitas testium (decernentibus episcopis, et accusatore
quod obiecerat conprobante) clericum priuat proprio gradu.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

753/754
Gehe zu Spalte: