Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. III.]

Paulus libro 1. de adulteriis.
"Certis de causis concessa est mulieribus publica accusatio,
ueluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex
lege testimonium publicorum inuitae non dicant." §. 1.
Idem et in lege Cornelia testamentaria senatus statuit; sed et
de testamento paterni liberti uel materni mulieribus publico
iudicio dicere permissum est. §. 2. "Pupillis ex consilio tutorum
patris mortem, item pupillae aui sui mortem exequi, concessum
est lege testamentaria. Nam de patris quidem testamento
pupillis agere diuus Vespasianus permisit. Sed etsi non exhibeantur
tabulae, per interdictum possunt experiri." Codice
qui accusare possunt uel non, idem Augustus Dionisio:
"Uxor tua, si consobrini sui necem uindicandam existimat,
adeat presidem prouinciae." Digestis ad legem
Iuliam maiestatis, [lege 8.,] Papinianus libro 12. Responsorum:
§. 3. "In questionibus lesae maiestatis etiam mulieres
audiuntur. §. 4. Coniurationem Sergii Catilinae Iulia
mulier detexit, et M. Tullium consulem iudicium eius instruxit."
[Gratian.] Quecumque uero persona ad accusationem publicorum
iudiciorum uel lesae maiestatis admittitur, eadem accusationem
symoniae subire non prohibetur.
Unde in primo Codicis libro Inp. Leo Augustus Armasio,
Prefecto Pretorii:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

751/752
Gehe zu Spalte: