Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Pro patrociniis inpensis clericus munera exigere non debet.

Obseruandum quoque decernimus, ne quis sacerdotum
uel clericorum more secularium iudicum pro inpensis
patrociniis munera audeat accipere, nisi in ecclesia
gratuito oblata, que non fauore muneris uideantur accepta,
sed collatione deuotionis illata. Quod si quesita probatur
accipere, ueluti exactor fenoris aut usurarum possessor
secundum statuta Patrum se nouerit degradandum.
Gratian. Hoc autem de illis intelligendum est, qui canonicam
uitam professi regulariter se uicturos proposuerunt. Generali
namque ecclesiae consuetudine receptum est et moribus approbatum,
ut clerici more aduocatorum patrocinia inpendant, et pro
inpendendis munera exigant, et pro inpensis suscipiant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

749/750
Gehe zu Spalte: