Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Sollempnibus diebus et ieiuniorum legitimorum secularia placita non agantur.

Item ex Concilio apud Erphesfurt, habito presente
Rege Heinrico.
Placita secularia dominicis diebus, uel aliis precipuis
festis, seu etiam in his diebus, in quibus legitima ieiunia
celebrantur, secundum canonicam institutionem minime
decreuimus fieri. Insuper etiam sancta sinodus decreuit,
ut nulla iudiciaria potestas licentiam habeat sua auctoritate
Christianos ad placitum bannire in supradictis diebus,
id est septem diebus ante natale Domini usque in
octauas epiphaniae, et a quinquagesima usque ad octauas
pascae, et septem diebus ante natiuitatem sancti
Iohannis Baptistae, quatinus adeundi ecclesiam orationibusque
uacandi liberius habeatur facultas.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

753/754
Gehe zu Spalte: