Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Pontificalis auctoritas a iuramento fidelitatis nonnullos absoluit.

Alius item Romanus Pontifex, Zacharias scilicet regem
Francorum non tam pro suis iniquitatibus, quam pro
eo, quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et
Pipinum, Karoli inperatoris patrem, in eius loco substituit,
omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis absoluit.
Quod etiam ex frequenti auctoritate agit sancta
ecclesia, cum milites absoluit a uinculo iuramenti, quod
factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali
gradu deponuntur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

755/756
Gehe zu Spalte: