Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Auctoritas apostolica penitus illicita in irritum deducit iuramenta.

Item Nicolaus Papa Episcopis Galliae.
Auctoritatem uenerabilium predecessorum nostrorum
secuti, et nominatim beatissimi Papae et martiris Alexandri
a beato Petro quinti, ab omnibus iuramentis et cuiuscumque
modi obligationibus, quibus illi se coacti inpiorum uiolentia
obligauerant, absoluimus, et ne illa seruentur uetuimus
tam prefatum archiepiscopum Treuerensem, quam eius
prepositum, et omnes, qui tunc temporis capti se illis quoquo
modo obligauerunt, neque ullam eos proinde infamiam
uel calumpniam, aut a suis bonis sequestrationem umquam,
Deo auctore, et sanctis apostolis et nostris predecessoribus,
sustinere permittimus, sicut per Prophetam Dominus
dicit: "Dissolue colligationes inpietatis et cetera."
Quin etiam prefato fratri nostro, filiisque Treuerensis ecclesiae,
illiusque defensoribus hec in mandatis damus, ut
spirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illos
eorumque fautores insequantur, quousque cum integritate
possessiones, uel quecumque res ecclesiasticae hoc facto uel
quocumque pacto distractae sunt seu direptae reuocentur.
II. Pars. Gratian. A fidelitatis etiam iuramento Romanus


Pontifex nonnullos absoluit, cum aliquos a suis dignitatibus
deponit.
Unde Gelasius Papa Anastasio Inperatori:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

755/756