Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Ministrorum confessio non sit extorta, sed spontanea.

Si sacerdotibus uel auctoribus ecclesiae quedam
scripturae quoquo modo per metum aut fraudem, aut per
uim extortae fuerint, uel, ut se liberare possint, quocumque
ab eis conscriptae aut roborate fuerint ingenio, ad
nullum eis preiudicium uel nocumentum ualere censemus,
neque ullam eos infamiam uel calumpniam, aut a suis
sequestrationem bonis umquam, Deo auctore et sanctis
apostolis eorumque successoribus, sustinere permittimus.
Confessio enim in talibus non conpulsa, sed spontanea
fieri debet. §. 1. Omnis enim confessio, que fit ex necessitate,


fides non est. §. 2. Confessio ergo in talibus
non debet extorqueri, sed sponte profiteri. Pessimum
enim est de suspicione aut extorta confessione quemquam
iudicare, cum magis cordis inspector sit Dominus, quam
operis. §. 3. Non potest autem humano condempnari
examine quem Dominus suo reseruauit iudicio. Si omnia
namque in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia
non haberent. Item: §. 4. Est etiam hoc perlatum ad
sanctam sedem (quod pudeo dicere, et non solum sacerdotali,
sed etiam omni Christiano nomini est inimicum), id
est quod nonnulli episcopos uel sacerdotes aut metu
conpellunt, aut ui extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas
confessionis suae in alteram partem, quam debeant, litteras
scribere, aut pro suarum non requisitione causarum,
aut (quod deterius est) alieni erroris sectae scripturas
facere, et propriis manibus roborare, et coram populis recitare
atque confiteri. Alios dicunt carceribus et ergastulis
retrudi, ut saltem his territi insidiis Domini sacerdotes,
suis faueant uoluntatibus. Item: §. 5. Confessio
uero in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet, ipso
testante, qui ait: "Ex corde procedunt homicidia, adulteria,"
et cetera, que sunt ad hec pertinentia. §. 6.
Nec tantum, attendenda sunt que fiant, quantum quo
animo fiant. §. 7. Amplius enim respicit Deus ad
cogitationes et spontaneas uoluntates, quam ad actus, qui
per simplicitatem aut necessitatem fiunt.

< Dokument zurück | | Dokument vor >