Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

CAUSA XIII.

GRATIANUS.
Diocesiani cuiusdam baptismalis ecclesiae, cladibus bellorum
pressi, hostili metu conpulsi domicilia sua transtulerunt in
aliam diocesim, predia tamen antiqua non desierunt colere;
ceperunt persoluere decimas illi ecclesiae, in cuius diocesim
transierunt, et apud eam sibi elegerunt sepulturas. Transactis
quinquaginta annis clerici, quibus quondam persoluerant decimas,
ceperunt mouere questionem in eos, qui ab istis accipiunt
primicias et decimas; ueniunt ad causam. (Qu. I.) Modo primum
queritur, si illi, quorum domicilia sunt in diocesi huius
baptismalis ecclesiae, an debeant persoluere decimas, et
celebrare suas exequias apud eam ecclesiam, in qua quondam
hec fiebant a parentibus eorum? (Qu. II.) Secundo, an prescriptione
temporis ius percipiendi decimas et funerandi tollatur?

< Dokument zurück | | Dokument vor >