C. V. Seruus testamentum facere non potest.
Illud etiam sinceritatem tuam uolumus non latere, adnos fuisse perlatum, quod Ampliatus conductor, quem non
solum seruum constat esse ecclesiae, sed ita rationibus
a multis temporibus inplicatum, ut, etiam si esset ingenuus,
donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius
haberetur, ausu temerario molitus fuerit paginam
condere testamenti, cuius omne peculium ecclesiastico iuri
legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his presumptionibus
uice nostra tua fraternitas contradicat, nec fieri
prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quicquam
humanitus forte contigerit, quia grandeuus esse memoratur
mox eius sine dilatione substantiam precipiat unanimitas
tua filiis eius dumtaxat, quibus patrimonium
probatur esse conmissum, sub fideli descriptione contradi,
donec temporibus uniuersis, quibus hoc patrimonium
gubernasse cognoscitur, partes dominicas reddere
cogatur indempnes.
V. Pars. Gratian. Quia ergo secundum Gregorium ultima
uoluntas defuncti conseruanda est, pro istorum uoluntate
corpora eorum sunt tumulanda, non pro arbitrio uestrae dispositionis.
Item in Triburiensi Concilio legitur: