Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Pro sepultura nichil muneris exigendum est.

Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea
solidos pro filiae suae sepultura fraternitas uestra exigere
uelit. Hoc autem uicium et nos, postquam, Deo
auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia
nostra omnino uetuimus, et per prauam denuo consuetudinem
nequaquam usurpari permisimus, memores, quia
dum Abraham a filiis Ephron, hoc est a filiis
Seor, sepulcrum precio ad humandum corpus coniugis


postularet, premium accipere rennuit, ne commodum
uideretur de cadauere consecutus. Si ergo tantae considerationis
paganus uir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes
dicimur, hoc facere non debemus? Unde hoc auaritiae
uicium ne in alienis denuo temptari presumatur, ammoneo.
§. 1. Sed si quando aliquem in ecclesia uestra sepeliri
conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi uel
heredes pro luminaribus sponte quid offerre uoluerint,
accipere non uetamus. Peti uero aut aliquid exigi
omnino prohibemus, ne (quod ualde irreligiosum est) aut
uenalis (quod absit) dicatur ecclesia, aut uos de humanis
uideamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaueribus studetis
querere quolibet modo conpendium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

723/724
Gehe zu Spalte: