C. XIII. Etiam coacti de sepultura precium accipere non debemus.
Item Ieronimus super Genesim.Postquam precio uictus est Ephron, ut sepulcrum uenderet
et acciperet argentum, licet cogente Abraham, uau
littera, que apud illos pro o legitur, ablata est de eius nomine,
et pro Ephron appellatus est Ephran, significante scriptura,
non eum fuisse consummatae perfectaeque uirtutis, qui
potuerit uendere memoriam mortuorum. §. 1. Sciant
igitur qui sepulcra uendunt uoluntarie, nec coguntur
ut accipiant precium, sed a nolentibus quicquam extorquent,
mutari nomen suum, et perire quiddam
de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui
inuitus accepit.