Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. In sepulcro parentum filii sunt collocandi.

Ebron dicitur esse ciuitas trium uirorum, quia in ea
sepulti sunt tres patriarchae, in spelunca duplici cum tribus
uxoribus suis, id est Abraham et Sara, Ysaac et Rebecca,
Iacob et Lia, preter ipsum Adam et Euam uxorem suam.
Tobias dicit ad filium suum: "Cum acceperit Deus animam
meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae
omnibus diebus, et cum ipsa conpleuerit tempus suum,
sepelies eam iuxta me in uno sepulcro." Idem: §. 1.
Quos coniunxit unum coniugium coniungat unum sepulcrum,
quia una caro sunt, et quos Deus coniunxit homo
non separet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

721/722
Gehe zu Spalte: