Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Quatuor modis soluuntur animae mortuorum.

Idem.
Animae defunctorum quatuor modis soluuntur, aut
oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut karorum
elemosinis, aut ieiunio cognatorum. §. 1. Curatio
uero funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis
sunt uiuorum solatia quam subsidia mortuorum. Si aliquid
prodest inpio sepultura preciosa, oberit pio uilis aut nulla.
§. 2. Nec ideo tamen contempnenda sunt corpora et
abicienda defunctorum, maximeque iustorum. §. 3.
Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio
pro elemosinis, quas uiuentibus et sentientibus
exhibemus si neque hoc apud Deum perit, quod examinis
hominum membris offitii diligentia persoluitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

727/728
Gehe zu Spalte: