Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Ante diem iudicii sacrificiis et elemosinis mortui iuuantur.

Item Augustinus in Enchiridion. [c. 109. et 110.]
Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem
interpositum est, animas abditis receptaculis continet,
sicut queque digna est uel requie, uel erumpna,
pro eo quod sortita est in carne dum uiueret. Neque negandum
est, defunctorum animas pietate suorum uiuentium
releuari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur,
uel elemosinae fiunt in ecclesia. Sed eis hec prosunt, qui,
cum uiuerent, hec sibi ut postea possent prodesse meruerunt.
§. 1. Est enim quidam uiuendi modus, nec tam bonus,
ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei
ista post mortem non prosint. Est uero talis in bono, ut
hec non requirat, et est rursus talis in malo, ut nec his
ualeat, cum hec uita transierit, adiuuari. Quocirca omne hic
meritum conparatur, quo possit post uitam releuari quispiam
uel grauari. Et post pauca: §. 2. Cum sacrificia altaris
siue quarumcumque elemosinarum pro baptizatis
omnibus offeruntur, pro ualde bonis gratiarum actiones
sunt, pro non ualde malis propiciationes sunt, pro ualde
malis, etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum,
tamen uiuorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt
aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe, ut
tollerabilior fiat ipsa dampnatio.


IX. Pars. Gratian. De obseruatione autem tertii, septimi,
tricesimi uel quadragesimi diei queritur, unde exordium
sumpserit?
Ambrosius in libro de obitu Theodosii Inperatoris:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

727/728
Gehe zu Spalte: