Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. Quare certi dies in mortuorum conmemoratione seruentur.

Quia alii tertium diem, alii septimum, alii tricesimum,
alii quadragesimum obseruare consueuerunt in
offitiis mortuorum, quid doceat lectio consideremus.
"Defuncto, inquit, Iacob, precepit Ioseph pueris suis sepultoribus,
ut sepelirent eum, et sepelierunt sepultores
Israel, et repleti sunt quadraginta dies. Sic enim
dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum septem
diebus." Hec ergo sequenda sollempnitas, quam prescribit
lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum
est: "Quia planxerunt filii Israel Moysen triginta diebus,
et consummati sunt dies luctus." Utraque ergo obseruatio
habet auctoritatem, qua necessarium pietatis inpletur
offitium.
X. Pars. Gratian. Lugere autem et tristari tam pro
nostra quam pro aliorum morte Ciprianus prohibet dicens.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

729/730
Gehe zu Spalte: