Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Nec pro nostra, nec pro morte aliorum tristari debemus.

Quam preposterum est quamque peruersum, ut cum
Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et
accersit de hoc mundo, non statim uoluntatis eius inperio
pareamus, obnitimur et reluctamur, et peruicacium
more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et merore
perducimur, exeuntes istinc necessitatis uinculo, non
uoluntatis obsequio, et uolumus ab eo premiis celestibus
honorari, ad quem uenimus inuiti. Idem: §. 1. Nobis quoque
ipsis minimis et extremis quociens reuelatum est, quam
frequenter atque manifeste de Dei dignatione preceptum
est, ut contestarer assidue, ut publice predicarem, fratres
non esse lugendos accersione dominica de seculo
liberatos, cum sciamus non amitti, sed premitti, recedentes
precedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

729/730
Gehe zu Spalte: