C. XXVIII. De eodem.
Item ex Concilio Tolletano III. [c. 22.]Qui diuina uocatione ab hac uita recedunt, cum
psalmis tantummodo et psallentium uocibus debent ad
sepulcrum deferri. Sufficiat autem, quod in spe
resurrectionis Christianorum corporibus famulatus diuinorum
inpenditur canticorum. Prohibet nos sanctus
Apostolus lugere defunctos, dicens: "De dormientibus
autem nolo uos contristari, sicut et ceteri, qui spem
non habent." Et Dominus non fleuit mortuum Lazarum,
sed ad huius uitae erumpnas plorauit resuscitandum. Si
autem potest hoc episcopus omnibus Christianis prohibere,
non moretur agere. Religiosis tamen omnino
aliter fieri non debere censemus. Sic enim Christianorum
per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.
XI. Pars. Gratian. De mortuis etiam queritur, utrum
sciant ea, que hic a uiuis geruntur? Ysaias ex persona
populi afflicti ait: "Abraham pater noster nesciuit." Augustinus
quoque in libro de agenda cura pro mortuis illud idem
testatur, dicens: [c. 15.]