Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Mortui ex se nesciunt que hic geruntur.

Fatendum est, nescire quidem mortuos quid hic agatur,
sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis, qui


hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed que
sinuntur etiam isti meminisse et que illos quibus
hec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui
rebus, que hic aguntur, presto sunt, audire aliquid mortui,
quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui
cuncta subiecta sunt. §. 1. Multi quoque ad uiuos aliquos
ex mortuis uenire credunt, sicut e contrario Paulum ex
uiuis in paradisum raptum esse diuina scriptura testatur.
XII. Pars. Gratian. De his autem, qui in patibulis suspenduntur,
queritur, an iuxta ecclesiam sint sepeliendi? De
quibus in Magonciensi Concilio [II. sub Rab ano, c. 27.,]
ita statutum est:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

729/730
Gehe zu Spalte: