Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. Non est deneganda communio his, qui in patibulis suspenduntur.

Quesitum est ab aliquibus fratribus de his, qui in patibulis
suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem
Deo peractam, utrum cadauera eorum ad ecclesias deferenda
sint, et oblationes pro eis offerendae, et missae
celebrandae, an non? Quibus respondemus, si omnibus
de peccatis suis puram confessionem agentibus et digne
penitentibus communio in fine secundum canonum precepta
danda est, cur canones communionem uel
sepulturam eis interdicunt, qui pro peccatis suis penam
extremam persoluerunt et confitentur, uel confiteri
desiderant? Scriptum est enim: "Non iudicat
Deus bis in id ipsum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

731/732
Gehe zu Spalte: