Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXII. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi.
Si fur aut latro captus in preda absque occisione
potest conprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem
Dei creati et in nomine eius baptizati sunt, interfectores
eorum quadraginta diebus non intrent ecclesiam.
Lanea ueste induti ab escis et potibus, qui
interdicti sunt, a toro, a gladio, ab equitatu
se abstineant. In tertia, quinta feria et sabbato aliquo
genere leguminum uel olerum, et pomis, paruisque
pisciculis, cum mediocri cereuisia uicissim utantur et temperate.


Sin autem a ueridicis conprobatur testibus,
quod sine odii meditatione se suaque liberando diaboli
membra interfecerint, et capi non poterant, penitenciam
pro homicidio eis non iniungimus, nisi ipsi uoluerint
aliquid quod humanitatis est facere. At si presbiter
est, non deponatur; cunctis tamen diebus uitae suae
penitenciam agat. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

731/732
Gehe zu Spalte: