Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Ad hec: Decimationes istae, etsi uobis iure deberentur,
ut asseritis, tamen tricennalis obiectio uobis silentium
inponit. Omnis enim possessio tricennaria prescriptione tollitur,
uel quadragenaria (sicut possessiones religiosarum domorum) uel
centenaria, sicut predia sanctae Romanae ecclesiae.
Unde Gelasius Papa ait: [Episcopis Siciliae. ep. II. c. 2.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

C. I. Que triginta annis ab episcopis possidentur iure ab eis uendicantur.

C. II. In sepulcro parentum filii sunt collocandi.

[C. III.]

C. IV. Ultima uoluntas defuncti seruari debet. Ultima uoluntas defuncti modis omnibus conseruetur.

C. V. Seruus testamentum facere non potest.

C. VI. Ubi quisque eligere sepulturam sibi debet.

C. VII. Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet.

C. VIII. Pro numero filiorum pars hereditatis Deo offeratur.

C. IX. Excommunicentur qui defunctorum oblationes ecclesiis negant.

C. X. Ut infideles eiciantur ab ecclesiis, qui oblationes retinent defunctorum.

C. XI. Qui oblata ecclesiis aut testamento relicta retinere presumpserint excommunicentur.

C. XII. Pro sepultura nichil muneris exigendum est.

C. XIII. Etiam coacti de sepultura precium accipere non debemus.

C. XIV. De eodem.

C. XV. De eodem.

C. XVI. A sacris locis non iuuantur post mortem, quibus peccata dimissa non sunt.

C. XVII. Quibus prosit in ecclesia sepeliri.

C. XVIII. Qui sepeliantur in ecclesia.

C. XIX. Quare mortui iuxta ecclesiam sepeliantur.

C. XX. Post mortem orationes non prosunt uiuentium.

C. XXI. In penitencia defunctis bona prosunt uiuentium.

C. XXII. Quatuor modis soluuntur animae mortuorum.

C. XXIII. Ante diem iudicii sacrificiis et elemosinis mortui iuuantur.

C. XXIV. Quare certi dies in mortuorum conmemoratione seruentur.

C. XXV. Nec pro nostra, nec pro morte aliorum tristari debemus.

C. XXVI. Ex pusillanimitate mortuos lugere contingit.

C. XXVII. Qui spem futurae resurrectionis habent de mortuis nimium tristari non debent.

C. XXVIII. De eodem.

C. XXIX. Mortui ex se nesciunt que hic geruntur.

C. XXX. Non est deneganda communio his, qui in patibulis suspenduntur.

[PALEA. C. XXXI.

C. XXXII. De eodem.

Spalten:

719/720 - 731/732
Gehe zu Spalte: