Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. De eodem.

Item ex Concilio Varensi.
Precipiendum est secundum canonum auctoritatem,
ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nichil muneris
exigant, nisi forte qui sepelitur uiuens iusserit ecclesiae, in
cuius atrio sepelitur, aliquid de suis rebus tribuere, aut
etiam post mortem illius, quibus conmissum est eius
elemosinam facere, de rebus illius aliquid sponte dare
uoluerint; et tamen nullatenus a presbiteris illis
aliquid exigatur, siue ab illis, qui locis et uillis presunt.
§. 1. Prohibendum est etiam secundum maiorum instituta,
ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu,
aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam uero,
aut prope altare, ubi corpus Domini et sanguis conficitur,
nullatenus sepeliantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

725/726
Gehe zu Spalte: