Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Quare mortui iuxta ecclesiam sepeliantur.

Non estimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus,
peruenire, nisi quod pro eis siue altaris, siue orationum,
siue elemosinarum sacrificiis solempniter supplicamus,
quamuis non omnibus prosint pro quibus fiunt, sed
his tantum, pro quibus dum uiuunt, cooperantur
ut prosint. Sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea
pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum pretermittatur,
ad quos hec beneficia possint et debeant peruenire.
Melius enim supererunt ista his, quibus nec obsunt,
nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt. §. 1. Diligentius
tamen facit quisque pro necessariis suis, quo
pro illo fiat similiter a suis. §. 2. Corpori autem humando
quicquid inpenditur non est presidium salutis, sed
humanitatis offitium, secundum affectum, quo nemo umquam
carnem suam odio habet. Unde opportet, ut
quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille in
de recesserit, qui gerebat. Et si hec faciunt qui carnis
resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui
credunt? ut corpori, sed tamen ut resurrecturo et in
eternitate mansuro, inpensum huiusmodi offitium sit
etiam quodammodo eiusdem fidei testimonium. §. 3. Quod
uero quisque apud memorias martirum sepelitur, hoc
tantum michi uidetur prodesse defuncto, ut conmendans
eum etiam martirum patrocinio affectus supplicationis pro
illo augeatur.
Gratian. Contra Ieronimus: [in epistolam ad Galat.
c. 6. ad ea uerba: Unusquisque onus suum.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

727/728
Gehe zu Spalte: