Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Pro numero filiorum pars hereditatis Deo offeratur.

Si quis irascitur filio suo, et moriens exheredat eum,
si uiueret, non eum placarem? non ei filium reconciliare
deberem? Quomodo ergo uolo ut cum filio suo habeat
pacem, cuius appeto hereditatem? Sed plane sic faciat
quod sepe hortatus sum. Unum filium habet: putet
Christum alterum; duos habet: putet Christum tertium;
decem habet: faciat Christum undecimum, et suscipio.
Gratian. Hac nimirum auctoritate mensura testatori prefigitur,
non quam cogatur exsoluere, sed quam prohibetur transscendere.
VI. Pars. §. 1. Oblationes uero defunctorum qui reddere
noluerint excommunicentur.


Unde in Cartaginensi Concilio IV.: [c. 95.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

723/724
Gehe zu Spalte: