Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet.

Placuit per omnia magno concilio, ut nullus proprii
arbitrii temeritate aliam ecclesiam, nisi cui usus antiquorum
parentum canonica institutione subiacere perhibetur, sepulturae
causa adire procuret, nisi infirmitatis causa prepeditus
in aliam fuerit regionem quolibet negotio progressus.
Ad hec, si quis prelatus contra hec agere sategerit,
ecclesiastico uinculo se subdi cognoscat.
Gratian. Sed aliud est ex temeritatis superbia usum antiquorum
parentum non sequi, atque aliud rationabili occasione
nouam sibi sepulturam eligere. Contra Melciadis Papae auctoritatem
nititur qui superbia uel odio ductus, siue uanis persuasionibus
aut uariis munusculis illectus, sepulturam suorum
parentum sequi contempnit. Secundum Gregorium autem
liberam habet ultimam uoluntatem qui certae rationis causa
nouum suo corpori querit hospitium. §. 1. Vel, ut quidam distinguunt,
libera est ultima uoluntas cuiusque, non in sepultura sibi
eligenda, sed in testamento conficiendo. Unde et testamentum
appellatur, quia eo libere quisque testatur quid post suum decessum
de propriis rebus fieri uelit. §. 2. Sed non uidetur libera
testatoris uoluntas, cum secundum Augustinum pro numero
filiorum debeat fieri testamentaria distributio facultatum, ueluti, si
quis habet unum filium, Christum putet alterum; si uero duos,
Christum faciat tertium, et sic per ordinem. Et secundum
Leonem quisque medietatem eorum, que Christo testatur, ecclesiae
iubetur relinquere, apud quam fidei sacramenta suscepit.
Sed illud Augustini non est iubentis, sed dehortantis, ne quis
iratus filium suum exheredaret, atque totum Christo relinqueret.
Ait enim in II. sermone de uita clericorum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

723/724
Gehe zu Spalte: