Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Singuli sacerdotes proprios debent habere ecclesias.

Ecclesias singulas singulis presbiteris dedimus; parrochias
et cimiteria eis diuisimus, et unicuique ius proprium
habere statuimus, ita uidelicet, ut nullus alterius parrochiae
terminos aut ius inuadat, sed unusquisque terminis
suis sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi conmissam


custodiat, ut ante tribunal eterni iudicis ex omnibus
sibi conmissis rationem reddat, et non iudicium, sed
gloriam pro suis actibus percipiat.
Gratian. In diocesi autem designata quecumque predia
coluntur, prouentus decimationum baptismali ecclesiae assignatus
debet persolui. Quia ergo predia hec intra terminos nostrae
diocesis continentur, et prouentus decimationum nobis legitime
assignatus nostrae persoluendus est ecclesiae.
II. Pars. §. 1. His ita respondetur: Decimae a Deo constitutae
sunt per Moysen, ut persoluerentur a populo filiis Leui
pro ministerio, in quo deseruiebant ei in tabernaculo. Non accipiebant
filii Leui decimas, nisi ab eis, pro quibus offerebant
preces et sacrificia. Quia ergo nos seruimus Domino in tabernaculo,
offerendo pro istis preces et sacrificia, et ipsi debent nobis
persoluere decimas et primicias. §. 2. Item, cum decimae darentur
filiis Leui, non electione offerentis persoluebantur, ut contempto
Leuita, qui secum erat, ipse eligeret cui uellet decimas dare.
Nam dictum est; "Leuita, qui tecum moratur et intra muros
urbis tuae habitat, comedet eas." Ideo etiam ex singulis
tribubus ciuitates ad habitandum acceperunt, ut unaqueque tribus
illis persolueret decimas, qui secum erant. Nam Moyses precepit
filiis Israel, (sicut legitur in Deuteronomio): "In loco,
quem elegerit dominus Deus uester, ut sit nomen eius in eo,
illuc omnia, quae precipio, conferetis holocausta, et hostias, et
decimas, et primicias manuum uestrarum, et quicquid precipuum
est in muneribus que uouistis Domino. Ibi epulabimini
coram Domino Deo uestro uos et filii ac filiae uestrae
famuli et famulae uestrae, atque Leuites, qui in uestris
urbibus conmorantur. Neque enim habet aliam partem atque
possessionem inter uos." Et infra: §. 3. "Decimam frumenti
et uini et olei primogenita armentorum et pecorum, et
omnia, que uoueris, et sponte offerre uolueris, et primicias manuum
tuarum coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem
elegerit Dominus Deus tuus, tu, et filius tuus, et filia tua, seruus
et ancilla, atque Leuites, qui manent in urbibus
tuis." §. 4. Quia ergo nos intra muros urbis istorum sedemus,
et eis habitatione iuncti sumus, rite ab eis decimas accipimus.
Item ait Propheta: "Producens fenum iumentis, et herbam
seruituti hominum." Fenum et herba ex terra producitur: sed
quibus? iumentis rigantibus eam, hominibus colentibus
eam, et in hoc seruientibus ipsi. Item Apostolus: "Communicet
autem is, qui cathezizatur uerbo, ei, qui se cathezizat." Hoc
Galatis. Corinthiis autem probat specialiter sibi deberi sumptus,
quia eis spiritualia ministrauit, dicens: "Si seminauimus
uobis spiritualia, magnum est si uestra carnalia metamus?"
Item: "Si alii participes uestrae potestatis facti sunt, cur non
magis et nos?" Item: "Quis plantat uineam, et de fructu eius
non edit?" Nos plantauimus uineam, et uos uultis edere fructus
eius? Item precepit Dominus Moysi, ut nemo mittat falcem
in alienam messem. Nec messis nostra est, et uos uultis in eam
falcem mittere? Item: "Non alligabis os boui trituranti." Nos
sumus boues triturantes: queritis uos alligare os nostrum, et
de nostra tritura uictum uobis queritis? Item Apostolus: "Qui


altario seruiunt de altario uiuant." Sed numquid de eo, cui
non seruiunt? Item: "Qui in sacrario operantur cum sacrario
participant." Sed numquid cum illo, in quo non operantur?
Nos seruimus altario, uos ei participare uultis, nos uero uacuos
et inanes dimittere queritis? Item Apostolus: "Laborantem
agricolam prius oportet suscipere de fructibus suis:"
uos autem econtra queritis? Nos sumus agricolae laborantes,
uos primum uultis percipere de fructibus nostris? immo non primum,
quia nec ultimum nobis relinquere uultis. A prioribus enim
incipientes paullatim serpitis, et totum usurpare contenditis, ut
pro uobis uideatur dictum: "frustatim lupus comedit agnum."
Item: "Quis umquam suis militat stipendiis? quis pascit gregem,
et de lacte eius non edit?" Nos militamus: et uos stipendia nostrae
miliciae uobis queritis? Nos gregem pascimus: et uos lac eius et
lanam accipere uobis uultis? Sapere est de alieno labore uictum
querere, si sapere est uelle quod non possis. §. 5. Item
Dominus dixit discipulis suis: "In quamcumque domum intraueritis,
in eadem manete, edentes et bibentes que apud illos sunt.
Cum autem intraueritis, primum dicite: pax huic domui." Nos
domum hanc ingressi sumus, ei pacem obtulimus: uos autem
alieno cibo quasi otiosi pasci gaudetis? Videte, ne in uobis
uertatur illud: "Videte quid faciat otium et alienus cibus."
§. 6. Item Propheta: "Sumite psalmum et date tympanum."
Isti a nobis sumunt psalmum: et uos ab eis queritis tympanum?
§. 7. Item Leo IV.: "De decimis non tantum nobis, sed etiam
maioribus iusto ordine uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta
baptismata dantur, debere dari." §. 8. Quibus autem
plebibus debentur? illis, a quibus baptisma accipiunt an aliis?
Nos eos baptizamus, et uos ab eis decimas sumitis? Honesta
interpretatio est: utinam inueniatis qui sic pro uobis interpretentur.
Quia nos ergo rigamus populum hunc, imbrem doctrinae
ei ministrantes, quia colimus eum uomere predicationis, corda
eius ad fidem aperientes, si non uultis sinere, uel patimini
eum nobis fructificare, et qualia uobis fieri non uultis nobis inferre
cauete, ne, si pergitis dicere que uultis, audiatis que non
uultis.
III. Pars. §. 9. Ad hec: Callida quidem et multiplici
argumentatione nostra iura auferre contenditis, ita ut, si fides
uerbis adhiberetur; non uerba pro uerbis, sed res pro uerbis reportaretis.
Sed Deo propicio, si uerba dedistis, uerba recipietis.
§. 10. Arguitis nos, quod ea, que uobis debentur, subripere querimus,
quia nostra persequimur. Sapientis quidem et philosophico
ore prolata sententia; suum persequi est aliena rapere?
Unde ad uos hec sententia manauit, nisi quia tanto ardore nostra
concupiscitis, ut uestra putetis uobis auferri, cum nos nostra
consequimur? Unde, cum causa nostra debitum finem sortita
fuerit, exclamabitis: "Ah miser, crucior tantum bolum esse
ereptum ex faucibus." Sed uidete, ne dampnum effusi unguenti
uobis recompensare queratis. Constituistis uos plantatores uinearum,
fossores agrorum, trituratores arearum, rigatores camporum,
multa alia offitia huiusmodi uobis assumpsistis, et debita
uobis obsequia a nobis subtrahi conquesti estis. Sed non
negamus quod uestrum est. Boui trituranti paleae et integumenta
seruantur. Sint hec uobis, et grana nobis relinquite.
Pastinatores uinearum, fossores agrorum, rigatores camporum,
diurna mercede accepta, prouenientes fructus dominis
relinquunt. Vos ergo recepta mercede uestri operis in cottidianis
oblationibus, et aliis obsequiis, que pro spiritualibus, que a uobis
accipiunt, cottidie deferuntur prouenientes fructus decimationum
et primiciarum nobis relinquite. §. 11. Item precepit Dominus
discipulis suis, ut comederent et biberent ea, que apud auditores
suos erant, sed non iussit eis, ut dominos de domibus suis eicerent,


et rebus suis expoliarent. Non facile inuenies qui tales
hospites libenter suscipiant. Mus in pera, ignis in sinu, serpens
in gremio male suos remunerant hospites. Unde in prouerbiis
dicitur: "Qui serpentem in sinu suo nutrit, percutietur ab
eo." Tales inueniatis uobis hospites, quales nobis esse uultis.
Non sufficit uobis edere et bibere que in domo nostra sunt, dum
cottidianos fructus oblationum percipitis, ex quibus uictum et
uestitum habeatis, quibus cum Apostolo deberetis esse contenti;
sed non uultis, quia imitatores eius non estis; potius
de domo nostra expellere, et rebus nostris nos penitus expoliare
contenditis, dum nec etiam horum decimationes nobis
relinquere uultis, §. 12. Ut autem uniuersaliter omnia colligantur,
cuncta, que pro uobis inducta sunt, siue de laborante agricola,
siue de eo, qui suis stipendiis non militat, ad hunc articulum deferimus,
ut fructum uestri operis, quem adeo recipere contenditis,
in oblationibus et cottidianis obsequiis istorum recipiatis,
decimationes uero eorum, que nobis debentur, intactas nobis relinquite,
ne, dum queritis usurpare quod uestrum non est, iusta
animaduersione etiam illud cogamini amitterre, quod uobis aliquo
modo uidebatur conpetere. §. 13. Quod autem hae decimationes
nullo iure uobis debeantur, facile probabimus. Dicitur enim
in quodam concilio: "Si quis laicus, uel clericus, seu
utriusque sexus persona proprietatis suae loca etc." sicut in eodem
capitulo in causa monachorum notata inueniuntur. Si ergo laicus,
uel clericus, uel quelibet persona, loca suae proprietatis uendens
aut donans, prouentum decimationum ab ecclesia, cui legitime
assignatus est, nullo modo potest abstrahere, nec isti de diocesi
transeuntes ad diocesim decimas suorum prediorum, que intra
terminos nostrae parrochiae continentur, nobis auferre possunt.
Quantum enim ad ius percipiendarum decimarum attinet, idem est
possessorem de diocesi ad diocesim transire, quod possessionem de
diocesiano ad diocesianum transferre.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

717/718
Gehe zu Spalte: