Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XXX.

GRATIANUS.
Populorum frequentia quidam inpeditus filium suum de baptismate
suscepit, dum crederet se alienum suscipere; uxor eius,
dum callide uellet suscipere proprium, suscepit alienum, quem uir
adoptauit sibi in filium, et ex uxore sibi filia nascitur, quam filio
suo adoptiuo, spirituali uxoris, dum uterque esset in cunabulis,
tradidit. Post triennium uxor moritur, et conpater eius relictam
conpatris uxoris suae uir clam sibi desponsauit; aliquantulum
temporis effluxit, et alius publice duxit eam in uxorem.
(Qu. I.) Queritur, an uxori suae debitum reddere ualeat qui
proprium filium de sacro baptismate suscepit? (Qu. II.) Secundo,
an sponsalia contrahantur inter infantes? (Qu. III.)
Tertio, an spirituales uel adoptiui filii naturalibus copulari
ualeant? (Qu. IV.) Quarto, an uxorem conpatris uxoris suae
alicui ducere liceat? (Qu. V.) Quinto, an clandestina desponsatio
manifestae preiudicet?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Separentur uiri ab uxoribus, que aliquo casu natos suos coram episcopis tenent.

C. II. Ab uxore separetur qui filiastrum suum coram episcopo tenuit.

C. III. Non separetur a uiro que filiastrum suum de sacro fonte leuauit.

C. IV. Non separetur a uiro, sed penitenciam agat que filium suum coram episcopo fraudulenter tenuit.

C. V. Separentur et graui pena plectantur qui filiolam suam uel spiritualem matrem ducunt in uxorem.

C. VI. Non separentur ab uxoribus qui filiastros suos coram episcopo tenent.

C. VII. Non separetur ab uxore qui causa necessitatis filium suum baptizauit.

C. VIII. Par penitencia ei indicitur, qui spiritualem filiam, et penitencialem suam uiolare monstratur.

C. IX. De eodem. Item Celestinus.

C. X. De eodem. Idem.

QUESTIO II.

C. UN. Ante tempus consentiendi coniugium contrahi non potest.

QUESTIO III.

C. I. Qui de sacro fonte suscipitur filius eius est, a quo suscipitur.

C. II. Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest.

C. III. Filio suo, quam de sacro fonte susceperit nullus tradere audeat.

[C. IV.]

C. V. Qui ex conpatre uel conmatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, coniungi non possunt.

[PALEA. C. VI.

C. VII. Non cogitur quis dimittere filiam suae conmatris, quam duxit in coniugium.

QUESTIO IV.

C. I. Duas conmatres alicui habere non licet.

C. II. Octo annis peniteat qui duabus conmatribus conmiscetur.

C. III. Nullus duabus conmatribus misceatur.

C. IV. Uxorem conpatris ducere potest, cuius ipsa conmater non fuerat.

C. V. De eodem.

C. VI. Uxor simul cum uiro filium alicuius in baptismate non suscipiat.

QUESTIO V.

C. I. Clandestina coniugia fieri non debent.

C. II. Nuptias occulte celebrari non licet.

C. III. Nuptiae publice celebrari debent.

C. IV. In contrahendo coniugio ista sunt obseruanda.

C. V. Quomodo sponsus et sponsa ad benedictionem accedant.

C. VI. Sine publicis nuptiis nullus ducat uxorem.

C. VII. Quare feminae uelantur, dum maritantur.

C. VIII. Nuptiae dicuntur ab obnubendo, eo quod caput suum obnubere soleant.

[C. IX.]

C. X. Ante iustam probationem nullus iudicandus aut dampnandus est.

C. XI. Non sunt aliqua iudicanda prius, quam certis demonstrentur indiciis.

Spalten:

1095/1096 - 1107/1108
Gehe zu Spalte: