Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Separentur et graui pena plectantur qui filiolam suam uel spiritualem matrem ducunt in uxorem.

Item ex Concilio Magontiensi c. 10., in claustro sancti
Albani habito.
De eo, quod interrogastis, si aliquis filiolam suam
duxit uxorem, et de eo, qui concubuit cum conmatre
spirituali, et de eo, qui filium suum baptizauit et cuius
uxor eum de fonte suscepit, hac causa, ut discidium
fieret coniugii, si postea in tali copulatione possint permanere:
de talibus sic respondendum est. Si filiolam aut
conmatrem suam aliquis in coniugio duxerit, separandos
esse iudicamus, et graui penitencia plectendos


Si autem coniuges legitimi, unus aut ambo, ex industria fecerint,
ut filium suum de fonte susciperent, si innupti
manere uoluerint, bonum est; sin autem, grauis penitencia
insidiatori iniungatur, et simul maneant, et, si preuaricator
coniugii superuixerit, acerrima penitencia multetur
et sine spe coniugii maneat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1097/1098
Gehe zu Spalte: