Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Legitima seruorum coniugia sua auctoritate domini non dirimant.

Dictum est nobis, quod quidam legitima seruorum matrimonia
potestatiua quadam presumptione dirimant, non
adtendentes illud euangelii "Quod Deus coniunxit homo
non separet." Unde nobis uisum est, ut coniugia seruorum
non dirimantur, et si diuersos dominos habeant, sed in
uno coniugio permanentes dominis seruiant suis. Et hoc in
illis obseruandum est, ubi legalis coniunctio fuit, et per
uoluntatem dominorum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1095/1096
Gehe zu Spalte: