Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. In contrahendo coniugio ista sunt obseruanda.

Item Leo Papa.
Qualis debeat esse uxor, que habenda est secundum
legem. Virgo casta, et desponsata in uirginitate, et
dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a
paranimphis accipienda, et ita secundum legem et euangelium
publicis nuptiis in coniugium liquide sumenda,
et omnibus diebus uitae suae (nisi ex consensu, et causa
uacandi Deo) numquam propter hominem separanda,
et, si fornicata fuerit, dimittenda, sed illa uiuente altera
non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt,
et penitencia illius per scripturam recipienda.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1105/1106
Gehe zu Spalte: