Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Qui de sacro fonte suscipitur filius eius est, a quo suscipitur.

Ita diligere debet homo eum, qui se suscepit de
sacro fonte, sicut patrem. Item: §. 1. Est inter fratres et
filios spirituales gratuita et sancta conmunio, que dicenda
non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas.
Unde inter eos arbitror non posse fieri quodlibet
legale coniugium, quod quidem nec inter eos, qui natura,
et eos, qui adoptione filii sunt, uenerandae leges matrimonia
contrahi permittunt. Item: §. 2. Si inter eos
non contrahitur matrimonium, quos adoptio iungit, quanto
potius a carnali oportet inter se contubernio cessare
quos per celeste sacramentum regeneratio Spiritus sancti
uincit? Longe ergo inquit congruentius filius patris
mei uel frater meus appellatur is, quem diuina gratia potius,
quam humana uoluntas, ut filius eius uel frater
meus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis conmixtione
secernimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1099/1100
Gehe zu Spalte: