Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Par penitencia ei indicitur, qui spiritualem filiam, et penitencialem suam uiolare monstratur.

Omnes, quos in penitencia suscipimus, ita nostri spirituales
sunt filii, ut et ipsi, quos uel nobis suscipientibus, uel
sub trinae mersionis uocabulo mergentibus, unda sacri
baptismatis regenerauit. Siluester quoque docens ammonet
unumquemque sacerdotem, ut nullus causa fornicationis
ad suam penitencialem accedat, quia scriptum est: "Omnes,
quos in penitencia accipimus, ita nostri filii sunt, ut baptismate
suscepti." Quapropter si quis hoc scelus perpetrauerit,
non solum dignitatis honorem amittat, uerum etiam
usque ad exitum iugi penitenciae se subdat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1099/1100
Gehe zu Spalte: