Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest.

Item Zacharias Episcopus, seruus seruorum Dei, reuerentissimo
Theodoro Episcopo ecclesiae Ticinensis.
Pitacium quod nobis tua ueneranda fraternitas obtulit,
per quod nos sciscitari uoluisti, si liceat filio,


cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit,
susceptam, id est spiritualem eius patris filiam (quod
dici crudele est), in matrimonio suscipere, quod apud
te enormiter asseruisti contigisse. §. 1. Sed bene tua
sancta fraternitas conpertum habet, quod Dominus precepit
Moysi, dicens: "Turpitudinem patris tui, uel
matris, uel sororis non reuelabis; turpitudo enim tua est."
Cum ergo a propria consanguinitate iubemur abstinere,
multo magis a spirituali patris nostri filia omni
excusatione aut argumento seposito sub nimia districtione
nos cauere conuenit, ne in iram diuinae examinationis
incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit
frena luxuriae. Unde etiam omnes cauendi sunt
a tali sceleris conmixtione, ne in perpetuum pereant;
sed hunc, qui huius perniciosae temeritatis, animae suae
salutem despiciens, inpio se miscuit matrimonio, per
omnia tua fraternitas studeat separare, et penitenciae dignae
submittere, quatinus ab eterna erutam dampnatione animam
eius lucreris.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1099/1100
Gehe zu Spalte: