C. I. Separentur uiri ab uxoribus, que aliquo casu natos suos coram episcopis tenent.
Peruenit ad nos diaconus, sanctitatis uestrae epistolamdeferens, quod quidam uiri et mulieres, preterito
sabbato pascali die, pro magno populorum incursu nescientes
proprios filios suscepissent ex lauacro sancto.
Cupis ergo scire, utrum pro tali ratione accidenti debeant
uiri ac mulieres ad proprium usum redire, an non. Nos
uero hac re mesti inquisiuimus priorum dicta.
Inuenimus in archiuis apostolicae sedis, iam talia contigisse
in ecclesiis Isauriae et Ephesiorum, simulque
Iherosolimorum, aliarumque ecclesiarum. Episcopis
etiam earum ciuitatum ab hac apostolica sede uolentibus
scire, utrum uiri ac mulieres redirent ad proprium
torum, beatae memoriae sancti Patres Iulius, Innocentius,
et Celestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotum
consensu in Apostolorum principis ecclesia prohibentes
talia prescripserunt, et confirmauerunt, ut nullo modo se
in coniugio reciperent mulieres ac uiri, quicumque
aliqua ratione susceperunt natos, sed separarent se,
ne suadente diabolo tale uicium inolescat. Scitis, quia
quomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septem
dona baptismi a primo ergo pabulo sacrati salis
et ingressu ecclesiae usque ad confirmationem per
crisma. Hoc est a primo usque ad septimum nullus
Christianus suam conmatrem in coniugium suscipere
debet. Et qui presumpserit tamdiu anathematis uinculo
religetur, donec penitenciam digne egerit.