Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Uxor simul cum uiro filium alicuius in baptismate non suscipiat.

Quod autem uxor cum marito in baptismate non debeat
suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum.
Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et
infamia conseruetur inmunis, dignum esse decreuimus,
ut utrique insimul ad hoc aspirare minime presumant.
Quia uero piaculare flagicium conmisit qui duabus conmatribus
uel duabus sororibus nupsit, magna iuxta modum
culpae penitencia sibi debet iniungi.
Gratian. Illud uero Triburiensis concilii: "Qui spiritualem
habet conpatrem etc.," ante hanc prohibitionem dictum intelligitur,
uel uxor conmater accipiatur non ex eodem filio cum
uiro, sed ex alio.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1103/1104
Gehe zu Spalte: